monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, IV.De Alexandri pontificis Alexandrini fine, et initio praesulis Athanasii. <<<     >>> VI.Quomodo sit Arius ab exsilio revocatus, et qualem libellum dederit Constantino, et de fraudibus Arianorum.

Cassiodorus, 3, CAPUT V.Qua contra Athanasium gesta sint, et quomodo confugerit ad principem.

1 Post plurima vero consilia turbis seditionibusque completa, et clamores accusatorum poscentium ut Athanasius tanquam magus violentus et indignus sacerdotio damnaretur, directi ab imperatore metuentes ne eum aliqua invasione perimerent, latenter eum de concilio subtraxerunt. At ille sciens non sibi fore tutum contra tot accusatores agere, iudicibus etiam inimicis, synodum relinquens, venire festinavit ad imperatorem. SOZOMEN., lib. II, cap. 24. Edit. Christ.
2 Igitur Athanasius ad principem veniens, omnem praesumptionem contra se factam episcoporum edocuit. At illi ad Mareoten convenientes, quosdam concordantium sibimet sacerdotum miserunt ad principem, id est, Theogonium Nicaenum, atque Theodorum Perinthium, Marin Chalcedonensem, Narcissum Cilicem, et similes horum, mendacia texentes, et quaedam commenta fingentes, et nudas valde calumnias, quasi veras accusationes sibimet componentes.
3 Quo facto venerunt ad Aeliam civitatem. Praeceperat enim imperator ut omne concilium a Tyro veniret ad Aeliam. Nec non et alios undique congregari praeceperat, quatenus templa aedificata dedicarentur. Misit itaque pariter devotos viros [ed., Niv. et Frob., iudicum] pietate ac fide clarissimos, omnia largissime expendi praecipiens, non solum pontificibus ac sacerdotibus, sed etiam egentibus universis, qui undique concurrebant.
4 Porro fuerat exornatum etiam sacrum altare palliis regalibus atque vasis, auro et pretiosis lapidibus decoratum. [THEODORETUS, lib. I, cap. 30, pag. 64.]
Cassiodorus HOME

bav823.106 bav824.81 bnf1603.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik